- OSCINES
- OSCINESab ore et canendo, aves erant, auspicium ore facientes, ut ait Varro.Belli enim, nuptiarum, itinerum, similiumque eventus praesagire olim volentes, observabant, vel Oscinum cantum garritumque, ut corvi, cornicis, noctuae etc. vel Praepetum volatum, vel pullorum pastum, teste Serviô in Aen. l. 3. et Isidor. Orig. l. 12. c. 7. Plin. omnes aves, quae canunt, Oscines dici existimat. et l. 10. c. 19. Oscinem ab alite distinguit cantu, aditem vero magnitudine. Habebantur autem apud Latinos sinistrae aves faustae, quod iis Septentrio sinister erat, testeLiviô, l. 1. c. 18. Orientem aspiciendo, fortunataeque aves erant, quae alte subvolarent, quod versus Aquilonem fieri oportebat iis, quibus maxime omnium sublimis ille vertex. Atque ita Iudaei quoque observârunt, qui cum oculos ad Orientem converterent, quem Gap desc: Hebrew appellant Austrum pro dextro, Septentrionem pro sinistro habebant, Graecis contrarium tenentibus. Cleomedes enim Occidentem anticam partem esse voluit, posticam orientem: sic Septentrio illis dexter, et auspicia dextra, fortunata fuêre. Vide plura in Exercit. Miscell. Anton. Thysii ICti Exercit, 19, apud Augustinum Niphum l. de Augurus, Alex. Neapolitan, Genial dierum l. 5. c. 13. et ad eum Tiraquelli Notas, Peucerum l. de Drvinat, Georg. Raguseium l. 4. de Divimat. Ep. 9. Gerh. Ioh. Vossium de Orig. et Progr. Idolol. l. 3. c. 98. et supra in in voce Ornihomantia, ac infra voce Tripudium, ubi Tripudii oscini mentionem habes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.